quis vidit (huic / hunc / hoc) furem?
quis vidit hunc furem?
Grumio (tibi / te / tu) spectat.
Grumio te spectat.
scio (omnes / omnia / omnibus) de te.
scio omnia de te.
statua, (qui / quae / quod) in horto stat, est magna.
statua, quae in horto stat, est magna.
(illi / illae / illa) feminae absunt.
illae feminae absunt.
(hic / haec / hoc) verba locutus, lacrimavit.
haec verba locutus, lacrimavit.
(eum / eius / ei) respondimus.
ei respondimus.
ubi sunt (omnis / omnia / omnes)?
ubi sunt omnes?
id (quem / qui / quod) dicis est falsum.
id quod dicis est falsum.
vidistine (illos / illis / illi)?
vidistine illos?
viae (haec / hac / huius) urbis sunt periculosae.
viae huius urbis sunt periculosae.
(nos / vos / me) dormire vultis.
vos dormire vultis.
da cibum (omnibus / omnes / omnia) ancillis.
da cibum omnibus ancillis.
roga amicos (quos / quae / quibus) credis!
roga amicos quibus credis!
Narra id (illas / illos / illis)!
Narra id illis!
paravitne Grumio (huic / hanc / hac) cenam?
paravitne Grumio hanc cenam?
facile est (eos / eius / eis) nos necare.
facile est eis nos necare.
Cerberus (omnia / omnem / omnis) cenam consumit.
Cerberus omnem cenam consumit.
anulum, (quem / quam / quae) amisisti, cupio.
anulum, quem amisisti, cupio.
credis (illae / illi / illam) feminae?
credis illi feminae?
(huic / hunc / hic) viro semper credidi.
huic viro semper credidi.
Quis villam (eam / eis / eius) delevit?
Quis villam eius delevit?
decorum est (omnis / omnem / omni) civi pugnare.
decorum est omni civi pugnare.
vir (qui / quem /cui) amavi est mortuus.
vir quem amavi est mortuus.
(illa / illud / illum) aedificia sunt magna.
illa aedificia sunt magna.